# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 330.3.1-38

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 330.3.1 to 330.3.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/330.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/330.3.1

Amur sui perversus, verius est sui contemptus. Pecuniæ amor usque ad animæ contemptum. Nemo enim est qui non se amet; sed rectus amor est quærendus, perversus cavendus. Qnisquis enim ciimisso Deo amaverit sc, Deumque dimiserit aniando se, non rcmanct nee in se, sed exit ct a se. Exit exsul pectoris sui, contemnendo interiora, amando exteriora. Quid dixi? Omnes qui mala faciunt, nonne conscientiam suam contemnunt? Potit autem modum iniquitati suae, quisquis erubuerit conscientiæ suæ. Ergo quia contempsit Deum ut amaret se, amando foris quod non est ipse, contempsit et se. Videre, audite Apostolum huic sensui testimonium perliibentem: In novissimis, inquit, temporibus instabunt tempora periculosa. Quæ sunt tempora periculosa? Erunt homines se ipsos amantes. Hoc est caput mali. Videamus ergo si remanent vet in se, amando se; videamus, audiamus quod sequitur: Erunt, inquit, homines se ipsos amantes, amatores pecuniæ (II Tim. III, i, 2). Ubi es qui te amabas? Nempe furis es. Rogo te, pecunia numquid tu es? Nempe qui neglecto Deo amasti te, amando pecuniam deseruisti et te. Prius deseruisti, postea perdidisti. FeCit enim amor pecuniæ ut perdercs te. Mentiris propter pecuniam: Os quod mentitur, occidit animam ( Sap. I, 11). Ecce cum quæris pecuniam, perdidisti animam tuam. Profer trutinam veritatis, non cupiditatis: profer stateram, sed vcritatis, non cupiditatis; profer, obsecro te, et pone in una parte pecuniam, in altera animam. Jain tu appendis, ct ex cupiditate fraudulentos digitos adhibes; vis ut mergat pars quas habet pecuniam. Ponc, noli appendere: fraudem vis facere contra tc; video quid agas. Præponere vis pecuniam animæ tua;: mentiri propter illam, perdere istam. Pone, Deus appendat; qui nescit falli, nec fallere, ipse appendat. Ecce ipse ap; endit; vide appendentem, audi renuntiantem: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
