# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 333.7.122-163

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 333.7.122 to 333.7.163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.122

II, 6): quibusdam vero non valentibus capere solidum cibum, dividens dicit, Lac vobis potum dedi (Id. III, 2). CAPUT IV. — 4. Paulus post Dei gratiam retribuit bona opera. Ecce boc facit, qui paulo ante faciebat: quid? Nolo recordari: nino recorder hominis ncquitiam, ut approbem Dei misericordiam. A quo patiebatur Christus, patitur pro Christo: fit Paulus ex Saulo; fit verus testis ex falso. Qui spargebat, colligit: qui oppugnabat, defendit. Uude boc Saulo, quod dicimus? Ipsum audiamus. Quæritis, inquit, unde boc mibi? Non est, inquit, hoc a me: Misericordiam consecutus sim. Non est, inquit, mibi hoc a me: Visericordiam consecutus sum. Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Retribuit enim, sed non mala pro malis: retribuit pl:ne, sed non mala pro malis; retribuit bona pro malis. Quid crgo retribuam? Calicem salutaris accipiam ( Psal. cxv, 12. 13). Certe retribuebas? Accipis: adhuc accipis. Sed modo plane propinquante passione, retribuam bona pro bonis, non bona pro malis. Prius ergo Dominis debebat mala pro malis: noluit autem retribuere mala pro malis, sed retribuit bona pro malis. Retribuendo bona pro malis, invenit quomodo retribueret bon' pro bonis. CAPUT V. — 5. Bona opera dona Dei. Pauli propria nonnisi mala. Ecce enim in Paulo, prius Saulo, nihil boni invenit. Cum in illo nihil boni invenisset, mala dimisit, bona retribuit. Cum ergo ei prins bona retribuit, prævenit v sed donando bona 1quibus retribucret bona, ccce retribuit mercedem his bonis operibus. Bonum certamen certanti, cursum consummanti, fidem servanti, retribuit bona; sed quibus bonis? Quæ ipse dedit. Annon ipse dedit, ut bonum certamen certares? Si non ipse dedit, quid est quod alio loco dicis, Plus illis omnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. xv, 10)? Eccc iterum dicis, Cursum consummavi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
