# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 333.7.164-192

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 333.7.164 to 333.7.192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.164

Non ct ipse dedit, ut cursum consummares? Si non ipse dedit, quid est quod alio loco dicis, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16)? Fidem servavi. Servasti: agnosco, approbo; fatcor, servasti. Sed, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam (Psal. ex XVI, 4). Illo ergo ipso adjuvante, ipsoque donante, et honum agonem certasti, et cursum consummasti, et fidem servasti. Da vcniam, Apostole, propria tua non novi, nisi mala. Da veniam, Apostole; dicimus, quia tu docuisti: audio confitentem, non invenio ingratum. Prorsus Ilia a te Libi parata non novimus, nisi mala. Cum crgo Deus coro.at merita tua, nihil coronat nisi dona sua. CAI UT VI. — 6. Contra præsumentes de libero arbitrio, probatur non inesse nobis quidquam boni, nisi a Deo. Spiritus hujus mundi facit superbos. Hanc tidem veramque pietatem, ne quis extollatur de libero arbitrio, in bonis operibus (quæ quisquis accipit, sic accipiat, ut novcrit dantem, ut quisquis datori non sit ingratus, medico non superbiat, vcl adhuc insanus, vel non a se sanus): hanc, inquam, fidem veramque pietatem nullæ argumentationes evellant dccordibus vestris. Servate quol accepistis. Quid enim habetis quod non accepistis? Hoc est Deo conflteri, dicere quod ait apostolus Paulus, Nos autem non sp ritum hujus mundi accepimus. Spiritus hujus mundi facit superbos, spiritus hujus mundi facit in- D atos, spiritus hujus mundi facit ut putet se quisque aliquid esse, cum nihil sit. Sed contra spiritum hujus mundi, quid ait Apostolus? Contra spiritum hujus mundi inflatum, superbum, tumidum, elatum, non solidum, quid ait? Nos non spiritum hujus mundi accepimus, aed spiritum qui ex Deo est. Unde probas? VI sciamus quas a Deo donata sunt nobis (I Cor II, 12). [Audiamus (a) ergo Dominum dicentem, Sine me nihil potestis facere (Joan.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
