# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 333.7.193-218

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 333.7.193 to 333.7.218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.193

xv, 5). Et illud, Nemo habet quidquam, nisi ei datum fuerit desuper (Id. III, 27). Rt, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit cum (Id. vi, 44). Et illud, Ego sum vitis, vos palmit<s. Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic et vos, nisi in me manseritis (ld. xv, 5 et 4). Et Hlud quod Jacobus apostolus protestatur, dicens: Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Et quod apostolus Paulus ad reprimendam praesumptionem illorum, qui de libero arbitrio gloriantur, clamat et dicit, Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi von acceperis (I Cor. IV, 7)? Et illud, Gratia salvi facti sumus per fidem, et hoc non ex nobis. Dei enim donum est, ut ne quis extollatur (Ephes. II, 8, 9). Et illud, Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini. Et illud, Deus qui capit in vobis opus bonum, perficiet (Philipp. i, 29, 6). Haec ergo et his similia diligenter ac fideliter cogitantes, non acquiescamus eis qui liberum arbitrium in superbiam extollentes, praecipitare magis quam elevare conantur. Sed humiliter consideremus illud qnod Apostolus dicit, Dcus eat qui operatur in vobis et velle et perficere (Id. II, 13). Gratias agendum Deo. Gratias ngamus Domino ac Salvatori nostro, qui nos nullis præcedentibus merilis vulneratos curavit, et inimicos reconciliavit, et de captivitate redemit, de tenebris ad lucem reduxit, de morte ad vitam revocavit: et humiliter confitentes fragilitatem nostram, illius misericordiam deprecemur, ut quia nos, secundum Psalmistam; misericordia sua prævenit(Psal. LVIII, 11), dignetur in nobis non solum custodire, sed cHam augere munera vel beneficia sua, quæ ipse dignatus est dare;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
