# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 333.7.79-121

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 333.7.79 to 333.7.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/333.7.79

sed misericordiam consecutus sum (I Tim, I, 43). Numquid ibi dixit, Reddet mihi justus judex? Misericordiam, inquit, consecutus sum: mala merebar, bona accepi. Non secundum peccata nostra fecit nubis. Misericordiam consecutus sum. Debita mihi non sunt reddita. Si enim debita redderentur, supplicium redderetur. Non, inquit, accepi quod debebatur: sed misericordiam consecutus sum. Non secundum peccata nostra fect nobis. CAPUT I!!. — 3. Pauli mutatio. Prophetia Jacob in Paulo impleta.—Quantum distat oriens ab occidente, longefecit a nobis iniquitates nos'ras (Psal. cil, 10, 12). Quantum distat oriens ab occidente: avertere ab occidente, convertere ad orientem. Ecce unus homo, Sanlus et Paulus: Saulns in occidente, Paulus in oriente; persecutor in occidente, prædicator in oriente. Occidunt ibi peccata, oritur inde justitia. In occidente vetus, in oricnte novus: in occidente Saulus, in oriente Paulus. Uade boc Saulo, unde boc crudeli, nude boc persecutori, unde hoc non pastori? ipse enim erat lupus rapax, de tribu Benjamin. Ipse dicit (Rom. XI, 4). Dictum autem erat in Prophetia, Benjamin lupus rapax, mane rapiet prædam, et ad vesperam dividet escas (Gen. XLJX, 27). Prius consumpsit, posterius pavit. Rapiebat, prorsus rapiebat. Legite, rapiebat: legite librum Actuum Apostulorum ( art. IX). Litteras a pontiHcibus accepcrat, ut quoscumque inveniret sectantes viam Christi, vinctos adduceret puniendos. Ibat, sæviebat, cædes et sanguinem anliclabat. Ecce rapit: sed adhuc mane est, vanitas sub sole est. Fit ei vespera, quando cæ- < itate percutitur. Oculi ejus ad hujus mund! vanitalem clauduntur, alii interiores illuminantur. Vas paulo ante perditionis, fit vas electionis: et ecce impletur, Dividet escas: divisiones escarum cjus ubique citantur I. Vide quemadmodum dividat escas. Novit * quid cui congruat. Dividit; non passim, non confuse erogat. Dividit, boc est, distribuit, distinguit; non passim, non confuse dispensat. Loquitur sapientiam inter perfectos (I Cor.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
