Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 334
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 334.2
Unproofread scanNot analysed yet
Unde securi et certi sumus de Dei præsidio. Christi mors, pignus vitæ ejus nobis donatæ. Eccc conra te rex, et tu dicis, quis contra nos? Ecce contra te omnis populus, ct tu dicis, Quis contra nos? Unde probas, o gloriose martyr; unde mihi probas quod dicis, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Manifestua est enim quia si Deus provobis, quis contra vos? Scd proba quia Deus pro vobis. Non ergo probo? Ecce doceo: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Hoc quod sequitur, cum Apostolus Icgerctur, audistis. Cum cnim dixisset, Si Deus pro nobis, quis contra nos? tanquam ei dicere-, tur, Proba quia Deus pro vobis: continuo attulit grande documentum, continuo introduxit Martyrem martyrum, Testem testium; illum scilicet cui proprio Filio Pater non pepercit, sed pro nobis onmibus tradidit illum: hinc probavit Apostulus vere se dixisse. Si Deu pro nobis, quis contra nos? Qui etiam ilio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidu illum. Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 31, 52)? Quando com illo omnia don:. ,it nobis, et ipsum donavit nobis. Numquid terret nie fremitus mundi, cui donatus est artifex mundi? Christum nobis donatum esse gaudeamus, ct nullos Christi inimicos in hoc sæculo timeamus. Quis enim nobis donatus sit videte: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipse est Christus, ipse est unigenitos Dei Filins, ipse estgignenli co eternus. Omnia per ipsum facta sunt. Quomodo non nobis donata sunt, quæ per ipsum facta sunt, quando nobis douatus cst ipse, pcr qucmomnia facta sunt? Et ut sciatis quia ipse est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, i, 3, 14). Desidera et expete donatam tibi vitam Christi; et donec pervenias, tene pignus mortem Christi. Non enim, promittens nobis victurum se esse nobiscum, potuit majus pignus dare nobis, quam mori pro nobis. Mala, inquit, vestra pertnli, bona mea non reddam 1? Promisit, cautionem fecit, pignus dedit; et tu dubitas credere? Promisii, cnm hic inter homines ambularet; cautionem fecit, cum Evangelium scriberet. Ad pignus ipains quotidie dicis, Amen. Pignus accepisti, quotidic erogatur tibi. Noli desperare, qui vivis ex pignore.