# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 334.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 334. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/334.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/334.3

Christus ipse futurus possessio nostra. An forte injuria fit unigenito Filio, cum dicitur quod donatus est nobis, tanquam ipse futurus sit nostra possessio? Plane ipse futurus est. Quid enim si quispiam hodie tibi donet villam amoenam et fertilem, ubi te delectet semper habitare propter amoenitatem, unde te possis facile sustentare propter fertilitatem; nonne ampleeteris donum, et danti gratias agis? In Christo mansuri sumus. Qnomodo non erit nostra possessio. ubi manebimus, et unde vivemus? Dicat et hoc Scriptura, ne nostris conjecturis aliquid contra disciplinam verbi Dei usurpasse videamur. Audi quid ei dicat quidam, qui noverat, quia si Deus pro nobis, quis contra nos? Dominus, inquit, pars hæreditatis mete (Psal. xv, 5). Non dixit, 0 Domine, quid das mihi atiquam hæreditatem? Quidquid mihi dederis, vile est. Tu esto hxrcditas mea, amo te, totus amo te, toto corde. tota anima, tota mente amo te. Quid erit milii, quidquid dedcris mihi præter te? Hoc est Deum gratis amare, de Deo Deum sperare, de Deo properare impleri, de ipso saliari. Ipse enim suflicit tibi; præter ilium nihil suflicit libi. Noverat hoc Philippus, quando dicehat: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. xiv, 8). Quando ergo erit quod Apostolus dicit in fine, Ut sit Deus omnia iu omnibus (I Cor. xv, 28), ut ipse sit nobis quidquid hic sine illo desideramus, et cujus desiderio plerumque in illum poccamus? pro omnibus ipse erit nobis, quando crit Deus omnia in omnibus. Peccas in Deum ut manduces, peccas in Deum ut vestiaris, peccas in Deum ut vivas, peccas in Deum ut honoreris. Et quando omnia numerabo? Noli in Dcurn propter ista peccare. Propter cibum peccas in Deum? cibus tibi aeternus crit Deus. Propter vostem peccas in Deum? immortalitate te vestiturus est Deus. Propter honorem peccas in Dcum? honor tuus erit Deus. Propter amorem vitæ temporalis peccas in Deum? æterna vita tibi erit Deus. Noli propter aliquid in eum peccare. Ipsum enim debes gratis amare, qui ipse te poterit pro rebus omnibus satiare.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
