Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 335
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 335.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Martyres non poena, aed charitas discernit. Avarus quasi martyr auri. Sed, videte, fraires, quia totum ars I Christi facit. Admonet nos Apostolus, ut præferamus charitatem Chrisli mundo. Quantas angustias patiuntur, qui volunt rapcre res alienas? An persccutio, ait? Et ipsa non frangit. Avaritia terretur, avarus rapit ac timet pænam, aestuat in rapinam. Multi etiam famem patiuntur, dum acqnirunt et faciunt lucra, quibus præcipimus jejunare, ct excusant se stomacho. Vacat illis toto die solidos numerare, et jejnni dormiunt. An nuditas, ait? quid dicam de nuditate? Quolidie negotiatores de naufragio nudi evadunt, ct iterum navigant ad periculum. Unde quotidie periclitantur homines, nisi propter divitias acquirendas? Nec gladius prohibet. Capitale crimen eNt falsitas, et tamen comminuitur' hæreditas. Siergo hoc meretur temporalis cupiditas, quare non mereatur Christi liareditas? Avarus Uidit in corde SilO, qui forte non audIt in lingua sua: Quis nos separabit a cupiditate auri? Tribulatio? an angustia? an persecutio? Possunt et avari dicere auro: Propter te occidimur lota die. Optime ergo dicunt sancti martyres in Psalmo: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Discerne, inquit, tribulationem meam: tribulantur et avari. Discerne angustias meas: patiuntur angustias et avari. Discerne persccutiones meas: patiuntur et avari. Discerne famem meam: pro auro acquirendo esuriunt et avari. Discerne nuditatem meam: pro aurodespoliantur et avari. Discerne mortem mcarn: pro auro moriuntur et avari. Quid est, Discerne causam meam? Propter te morte afcimur tota dic. Illi propter aurum, nos propter te. Similis pœna, scd discreta causa Ubi discreta c causa, ibi certa cst victoria. Si ergo causam intuemur, solemnitates martyrum amamus. Amemus in cis, non passiones, scd causas passionum. Nam si amaverimus passioncs tantum, multos inventuri sumus qui pejora patiuntur in causis malis. Sed causam attendamus, crucem Christi attendite: ibi erat Christus, ibi erant et latroucs. Similis pœna, sed dissimilis causa. Unus latro credidit, alius blasphemavit. Don. inus tanquam de tribunali inter ambos judicavit: illum qui blasphemavit, in tartarum damnavit; alterum secum duxit in paradisum (Luc. XXIII, 39-43). Quare hoc? Quia eui aequalis poena, sed impar erat causa. Eligite ergo martyrum causas, si vultis pervenire ad martyrum palmas.