# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 337.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 337. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/337.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/337.5

CAPUT V.—5. Habitaculum æternam per opera bona præparandum. Iste enim locus temporaliter ædificatus est, nec in aLternum durabit: sicut et ipsa nostra corpora, propter quorum necessitatem per opera misericordix factus est, non sunt utique sempiterna, sed temporalia atque mortalia. Habitationem autem habemus ex Dec, domum non manufactam, æternam in cælis (II Cor. v, 1): ubi et ipsa nostra corpora conversione resurrectionis caelestia et sempiterua futura sunt. Et nune quamvis nondum per speciem, sicut erit facie ad faciem (1 Cor. XIII, 12), tamen per fidem habitat in nubis Dens: et ei sic habitanti habitaculum pel. bona opera efficimur; quæ opera æterna non sunt, sed ad æternam vitam perducunt. Ex quibus est et hoc opus, quo ista basilica fabricata est: non enim tales fabricas ibi opcrabimur. Nullus ibi locus ruiturus ædificatur, quo nullus habitator moriturus ingreditur. Nunc tamen sit bonum temporale opus vestrum, ut æterna sit merces vestra. Nunc, inquam, fidei et spei domum spirituali dile ctione construite in omni opere bono, quod tunc non es'i I; quia indigentia nulla erit. Fundamenta ergo in cordibus vestris apostolica et prophetica monita jacite, humilitatem vestram sicut pavimentum sine offensione prosternite; salutarem in vestro corde doctrinam orationibus et sermonibus tanquam firmisparictibus communite, divinis eos testimoniis tanquam luminaribus illustrate, infirmos sicut columnæ sufferte, inopes sicut tecta protegite: ut Dominus Deus noster pro temporalibus bonis æterna restituat, ct. vos in æteruum perfectos dedicatosque possideat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
