# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 338.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 338. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/338.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/338.1

CAPUT PRIMUM. — i. Dona opera in manifesto facta duplicem habenl utilitatem. Quando bona opera, etiam quæ propter Dcum fiunt, bominibus ostenduntur, cum ca faciunt boni et religiosi, non laudes humanae expetuntur, sed imitanda proponuntur. Duplex est cnim miser icordia, quæ fit in bono opere, corporelis et spiritualis. Esurientibus, sitientibus, nudis, pcregrinis corporali misericordia subvenitur: cadem tamen ipsa cum ostenduntur, et ad imitationem cæteros provocant, etinm spiritus mentesque pascuntur. Alius pascitur opere bono, alius exemplo bono: ambo enim csuriunt. Ille vult accipcre uude alatur, ille vult videre quod imitetur. Monet nos de hac vei itate etiam sancii Evangelii lectio, quæ modo recitata est. Christianis enim dicitur in Deum eredentibus, bene operantibus, spem vitæ æternæ pro bonis operibus exspectantibus, Vos estis lumen mundi. Et universæ ubique diffusæ Ecclesiæ dicitur, Non potest civitas abscondi supra montem constituta ( Matth. v, 14). Erit, inquit, in novissimis temporibus manifestus mons domus Domoni, paratus in cacumine montium ( lsai. II, 2). Ipse est mons, qui ex parvo lapide crevit, et totum orbem crescendo implevit ( Dan. II, 34, 35). In illo aedificatur Ecclesia, quæ abscondi non potest.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
