Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 338
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 338.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Lucerna in candelabro. —Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sura (Matth. v, 15). Bene occurrit lectio, quando candelabra dedicantur, ut sit qui opcratur lucerna posita in candelabro. Lucerna est enim horno qui bene operatur. Quod est autem candelabrum? Mihi autcm absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (G'alul. VI, 14). Qui ergo secundum Christum facit, et propter Christum facit, ut non gloriclur nisi in Christo, candelabrum est. Luccat omnibus, videant quod imitentur: non sint pigri, non aridi 1: prosit quod vident; non sint oculis videntes, et cordibus cæci.