Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 338
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 338.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —i. In bono opere laudem nostram quærere prohibemur. Jubet autem videri opera nostra, et dicit, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et, Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut videant, inquit, bona facta vestra. Et non ibi remansit: sed, glorificent, subjunxit, Patrem vestrum, qui in cœlis eat (Id. v, 16). Aliud est in bono opere quærere laudem tuam, aliud est in bono opere quærere laudem Dei. Quando quæris laudem tuam, in visione hominum remansisti: quando quæris laudem Dei, aeternam gloriam acquisisti. Sic ergo faciamus, ut non videamur ab htmiinibus, hoc cs', sic faciamus, ut visionein hominum pro mercede non quæramus: sed sic faciamus, ut a videntibus et imitantibus gloriam Dei quaeramus et cognoscamus quod si nos tales Mon faceret, nihil essemus.