# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 35-65

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 35 to 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/35

LXI, 2). Quisquis potat sanctum Vincentium viribus suis ista potuisse, nimis errat. Quisquis enim viribus suis hoc se posse præsumpserit, etsi videtur vincere paticnlia, vincitur a superbia. Bene vincere, hoc est, universas machinas vincere. Illecebras dum ministrat, vincitur per continentiam: pœnas et tormenta innigit, vincitur per patientiam: errores suggerit, vincitur per sapientiam. Ad extremum, cum omnia hæc victa rucrint, suggerit animæ, Euge, euge, quantum potuisti? quantum certasti? Quis tibi comparatur? Quam hcne vicisli? Respondeat illi anima sancla: Confundantur et revereantur, qui dicunt mihi, Euge, euge (Psal. LXIX, 4). Quando ergo vincit, nisi cum dicit, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Mites enim sciunt quod dico; qnia in illis habitat verbum, in illis habitat exemplum. Nam qui non est mitis, noscit quid sapiat quod dictum est, In Domino laudabitur anima mea. Omuis enim non mitis, superbus, asper, elatus, in se vult laudari, non in Domino. Qui autem dicit, In Domino laudabitur anima mea; non dicit, Audiant gentes, et jucundentur; audiant homines, et jucundentur: sed, Audiant miles, et jucundentur. Audiant quibus sapit. Mitis cnim erat Christus: Sicut ovis ad immolandum duclus est (Isai. LIII, 7). Propterea it quia sicut ovis ad immolandum ductus cst. Audiant mites, et jucundentur. Quia sapiunt quod dictum est, Gustate, et videte quam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eum (Psal. XXXIII, 5, 9). Longam lectionem audivimus, brevis est dies: longo sermone eliam nos tenere vestram patientiam non debemus. Novimus quia patienter audistis, et diu stando et andiendo tanquam martyri compassi estis. Qui audit vos, amet vos, ei coronet vos.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
