Latin
Classis Iii. De Sanctis, De Baptismo parvulorum, contra Pelagianos
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 4
Unproofread scanNot analysed yet
Exclusioni a regno Dei, conjunctam esse pennam ignis æterni. Nec aliud etiam apostolus Paulus, cuin terreret homines, non parvulos, non baptizatos, sed scelestos, facinorosos, contaminatos, perditos; non eos terruit quod erunt in igne sempiterno, quo sine dubio ibunt, si non corrigantur: sed tantum terruit, quia in regno non erunt; ut cum viderint se perdere spem regni, non viderent esse consequentem nisi pœnam ignis aeterni. <Nolite, i inquit, <errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, nequo adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, nequo maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. . Non dixit, Illi et ilii, tales et tales igni aLterno torquebuntur; sed, regnum Dei non possidebunt. Subtracta dextra, non remansit nisi sinistra. Unde autem evadunt ab igne sempiterno? Non ob aliud, nisi quia erunt in regno. Sequitur: <Et hæc quidem fuistis. >Et undo jam non sunt? <Sed ablati estis, sed sanctificati estis, sed justificati esUs in nomine Domini nostr! Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. In nomine Domini nostri Jesu Christi >(1 Cor. vi, 9- 41). <Non enim est aliud nomen sub caelo in quo oportet salvos fieri nos >(Act. iv. 42), nos omnes, pusillos cum magnis. Si autem salvos fieri oportet nos in hoc nomine, sine hoc nomine procul dubio nec salus crit, quæ sine Christo promittitur parvulis. Pace eorum dicam, qui cuiquam salutem promittit sine Christo, nescio utrum ipse salutem habere possit in Christo. CAPUT V. —5. Pelagiana vitæ æternæ et regni Dei distinctio plane arbitraria. Deinde quaerimus ab eis: Quid, si aliquis dicat, parvulos merito innocentiae suae, sicut dicitis, atque immunitatis ab omni delicto, non solmn habituros salutem et vitam æternam, sed et regnum Dei? unde apud vos definitum certumque est, sine baptismo regnum Dei non habituros parvulos; ut divideretis eis pro arbitrio vestro, non adjutores parvulorum, sed oppressores miserorum; ut divideritis eis pro arbitrio vestro, et daretis eis salutem et vitam æternam praeter regnum ccelorum? Alius benevolentior vobis et misericordior, et ut putatis justior, tutum eis dabit, et vitam æternam et regnum coelorum. Istum quomodo superabilis? Quoniam vos aliquando contra evidentissimam auctoritatem ratiocinatio humana delectat t, proferte ipsam regulam rationis vestrac, et asserite, quantis viribus valueritis, unde vincatur iste, qui parvulis propter merita innocentiae, propter nullam, sicut dicitis, culpam, hoc est, originale peccatum, dare voluerit ctiam uon baptizatis, non sohun vitam aeternam, varum etiam regnum coelorum: istum vincite. Ego sine praejudicio partes hujus parumper suscipio, et dicam quod ipse non sentio: sed admoneo vos, ut acriorem. adversarium videatis.