# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 4.1-24

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 4.1 to 4.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/4.1

CAPUT PRIMI. - i. Sarcinæ episcopatis pondus. Ad hominum laudes quomodo affectus Augustinus. Hodiernus dies iste, fratres, admonet me attentius cogitare sarcinam incarn. De cujus pondere etiamsi mihi dies noctesque cogitandum sit, nescio quo tamen modo anniversarius iste dies impingit eam sensibus Icis, ut ab ca cogitanda omnino dissimulare non possim. Et quanto anni accedunt, uno decedunt, nosque propinquiores faciunt diei ultimo, utique quandoque sine dubitatione venturo; tanto mihi est acrior cogitatio, ct stimulus plenior, qualeia Domino Deo nostro rationem possim reddere pro vobis. Hoc enim interest inter unumquemque vestrum et nos, quod vos pene de vobis solis reddituri estis rationem, nos autem et de nobis et de omnibus vobis. Ideo major est sarcina: sed bene portata majorem comparat gloriam; infideliter autem gesta ad immanissimam praecipitat paenam. Quid ergo milii hodie maxime faciendum, nisi ut commendem vobis pcriculum meum, ut sitis gaudium meum? Periculum antem meum est, si attendam quomodo laudatis, et dissimulem quomodo vivatis. Ille autem novit, sub cujus oculis loquor, imo sub cnjus oculis cogito, non me tam delectari laudibus popularibus, quam stimulari et anai quomodo vivant qui me laudant. Laudari alltem a malo viventibus nolo, abhorreo, dctestor: dolori milii est, non voluptati. Laudari autem a bcne viventibus, si dicam nob, mentior: si dicam volo, timeo ne sim inanitatis appetentior quam soliditatis. Ergo quid dicam? Nec plene volo, nec plene nolo. Non plcuc volo, nc in laude humana pericliter: non plene nolo, ne ingrati sint quibus prædico. CAPUT II. — i. Cura de aliorum salute quanta imposita episcopo. Sarcina autem mea est, quam modo audistis, cum Ezcchiel propheta legeretur. Parum est euim quia dies ipse admonet nos camdem sarcinam cogitare: insuper etiam talis lectio recitata est, quæ nobis incutiat magnum timorem, ut quid portemus cogitemus;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
