Latin
4.52 to 4.88
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 4.52-88
Unproofread scanNot analysed yet
Modo autem quod dico, et omnes totum habent, et singuli quique totum habent. NUmquid enim verbi mei inter vos syllabas divisistis? Numquid ipsius producti sermonis singula verba abstulistis? Unusquisque vestrum totum audivit: sed videat quomodo audivit; quia erogator sum, non exactor. Evangelio terretur, ne episcopati onere posito securiorem vitam deligat. Servi eat erogare; Domini, rationem exigere. Si non erogem, et pecuniam servem, terret me Evangelium. Possem enim dicere: Quid mihi est tædio esse hominibus, dicere iniquis, Inique agere nolite, sic agite, sic agere desistite? Quid mihi est oneri esse hominibus? Accepi quomodo vivam, quomodo jussus sum, quomodo præceptus sum, assignem quomodo accepi: de aliis me reddere rationem quo milii? Evangelium Inc terret. Nam ad istam securitatem otiosissimam nemo me vinceret. Nihil est melius, ini it dulcius, quam divinum scrutari, nullo strepente, thesaurum: dulce est, bonum est. Prædicare, arguere, corripere, ædificare, pro unoquoque satagerc magnum onus, magnum pondus, magnus labor. Quis non refugiat istum laborem? CAPUT IV. —Sed terret Evangelium. Processit quidam servus, et ait domino suo: Sciebam te hominem molestum, metere ubi non seminasti; servavi pecuniam tuam, nolui eam erogare, tolle quod tuum est. Si aliquid minus est, indica 1; si integrum est, noli mihi molestus esse. Ait autem ille: Serve nequam, ex orc tuo te condemnabo. Quare hoc? Quia avarum dixisti ine; lucra mca quarc neglexisti? Sed timui dare ne perderem: hoc dicis. Plerumque cnim dicitur: Quid corripis? Perit ad illum quod dicis, non te audit. Et ego, inquit ille, nolui dare, ne perderem pecuniam tuam. Ego venicus cum usuris exigerem (Luc. XIX, 21- 25). Erogatorem, inquit, posueram te, non exactorem. Tu exerceres erogationem, mihi rclinqucres exactionem. Hoc ergo timens unusquisque, vidcat quomodo accipiat. Si ego erogans timeo, qui accipit securus esse dcbet?