# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 5-2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, in Natali Cypriani martyris, IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/5-2

CAPUT V. — 5. Victoria martyrum de dæmoniis quam nunc evidens. Et si adhuc quisquam quærit forte quis vicerit, ut omittam regnum coeleste sanctorum, quod infideles credere nolunt, quia videre non possunt; nunc in ista terra, in ista vita, in domibus, in agris, in civitatibus,in orbe terrarum, ecce sunt ferventes laudationes martyrum: ubi sunt furentes accusationes impiorum? Ecce quemadmodum honorantur memoriæ peremptorum; nunc ilii ostendant idola daemoniorum. Quid eisjudicando facturi sunt, qui eorum templa moriendo everterunt? Quomodo eorum superbas fallacias resurgentium militum suorum splendore damnabit, qui eorum fumantes aras morientium sanguine exstinxit?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
