# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 5-4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, tu Dedicatione Ecclesiæ, I (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/5-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/5-4

CAPUT V. — 5. Prophetia de Christo capite, nobit ejus membris aptata. Dicat ergo caput nostrum, dicat caput pro corpore occisum, pro corpore dedicatum; dicat, audiamus: Conscidisti saccum meum, et accinxisti me lætitia, id cst, conscidisti mortalitatem morin, et accinxisti DIC immortalitate et incorruptione. Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quid est, non compungar? Jam contra me non ferat lanceam persecutor, ut compungar: Christus enim resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur: quod enim mortuus est, peccato mortuus eat semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et nos, inquit, existimemus noa mortuos esse peccato, vivere autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VI, 9-11). Ergo in illo cantamus, in illo dcdicati sumas. Quo enim caput pra cessit, et membra secutura speramus. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quæ vide tur, non est spes; quod enim videt quis quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Id. VIII, 24 et 25), per patientiam ædificamur. Forte autem est illic et vox nostra, si bene attendamus, si diligenter intueamur, si oculum acutum geramus; non quemadmodum solent corporum cæci amatores: si ergo spiritualem oculum intendamus, in ipsis vocibus Domini nostri Jcsu Chris ti et nos ipsos invenimus. Nun enim frustra dixit Apostolus, Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Id. vi, 6). Agnosce ibi vocem tuam: Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Modo enin) cum istas corporis mortalis sarcinas hajulamus, non deest unde compungamur. Nam si cor non compungitur, quare pectus tunditur? Cum ergo venerit etiam nostri corporis dedicatio, quae præcessit in Domini exemplo, tunc non compungemur. Compunctionem enim, quam habemus de peccato, significavit lancea percussoris. Dcnique quoniam scriptum est, A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes moriuntur (Eccli. xxv, 33): recolite de quo membro facta est, et videte ubi Dominus lancea compunctus cst. Recolite, inquam, recolite primam conditionem nostram: non enim frustra, ut dixi, Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacultur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Nempe Eva, a qua facta est initium peccati, sumpta est, ut formaretur, de latere viri. Dormiens jacebat ille, cum factum est: mortuus pendebat iste, cum factum est. Cognata duo sunt somnus ct mors, talus et lattis. compunctus est Domitius in loco peccatorum. Sed de illo latere facta est Eva, quæ nos peccando mortificaret; dc isto autem latere facta est Ecclesia, quænos pariendo vivificare.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
