# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 5.1-2-32

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 5.1 to 5.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/5.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/5.1-2

Per martyres rwn omnibus squitas, sed corum imitotoribus immortalitas datur. Ager non exauditur ad voluntatem, sed ad sanitatem. Nun cessat Deus attestari: et novit quomodo ipsa miracula sua debeat commendare. Novit agere, ut magnificentur: novit agere, ne vilescant. Non omnibus donat per martyres sanitatem: sed omnibus promittit imitatoribus martyrum immorlalitatem. Quod non omnibus dat, non quærat cui non dat; nec murmuret adversus cum quia non dat, ut dct quod in fine promisit. Nam et qui modo sanautur, post paululum aliquando moriuntur: qui in fine resurgunt, cum Christo vivent. CAPUT VI. — Præcessit caput, exspectat, membra seculura: implebitur totum corpus, Christus eE Ecclesia, Ibi nos computet scriptos: et in hac vita quod expedit det. Novit enim ille quid expeediat filiis. suis, Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, notis bona. data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coslis est, dabit bona petenetibus se (Matth. vii, 11)? Qaae bona? numquid temporalia? Dat et ipsa; sed ct infidelibus dat. Dat et ipsa; sed et impiis dat, sed et sphematoribus suis dat Bona quæramus, quae Nun nobis sint cum malis communia. Novit ille Pater dare ist bona filiis suis. Mpdo petit ab illo filius suus sanitatem corporis: et non dat, adbuc flagellat. Sed numquid pater, quando flagellat, non præstat? Profert flageUum, sed cogita quale præparet patrimonium. Flagellat, inquit, omnem. filium quem recipit. Quem enim diligit Dominus, corripit (Hebr. XII, 6). Ideo ista dico, fratres mei, ne contristemini quando petitis, et non accipitis., et arbitremini quod ante oculos vo non habeat Deus, si ad tempus nou exaudiat voluntatem vestram. Non enim semper ægrum cxaudit medicus ad voluntatem, quamvis, ejus sine dubio procuret atque appetit sanitatem. Non dat quod petit sed quod non petit, hoc procurat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
