# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 5.116-153

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 5.116 to 5.153. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/5.116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/5.116

Ego illi ostendam quæ illum oporteat pati pro nomine meo. Ubi terror, ibi salus. Qui faciebat contra nomen, patiatur pro nomine. saevitia misericors! Vides illum præparare ferrum: secturus est, non perempturus; curaturis, non occisurus. Christus dicebat, Ego illi ostendam quas illum oporteat pati pro nomine meo. Sed quo fine? Ipsum qui patiebatur audi. Non sunt condignæ passiones hujus temporis. Ipse dicit qui patiebatur, ct sciebat pro quo nomine patiebatur, et quo fructu patiebatur. Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Sæviat mundus. fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis, quidquid potest faciat: quid faciet ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior, contra id quod spero. tloc sentio, illud credo. Et tamen plus valet quod credo, quam quod sentio. Quidquid est quod saevit' pro nomine Christi, si potest vivis, tolerabile est: si non potest vivi, migrare hinc facit. Non exstinguit, sed accelerat. Quid accelerat? Ipsum praemium, ipsam dulcedinem; quæ cum venerit, sine fine erit. Opus cum fine, merces sin.: fine. Saulus unde appellatus. Paulus, modicus et humilis. Iste ergo, fratres, iste vas electionis, primo Saulus a Saule. Rccordamini cnim qui nostis Litteras Dei, quis erat Saul. Rex pessimus, persecutor sancti servi Dei David: et ipse, si meministis, de tribu Benjamin. Inde iste Saulus, ducto secum tramite sæviendi, sed in saevitia non permansurus. Postea, si Saulus a Saule, Paulus unde? Saulus a rege sævo, cum superbus, cum saeviens, cum caedes anhelans: Paulus autem uude? Paulus, quia modicus. Paulus humilitatis nomen est. Paulus, posteaquam adductus est ad Magistrum, qui ait, Discite a me quoniam milis sum, et humilis corde. Inde Paulus. Usum latinae locutionis advertite: quia paulum, modicum dicitur. Paulo post videbo te, paulum hic exspecta;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
