Latin
Classis Iii. De Sanctis, ID solemnitate martyrum Machabæorum, (b)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —C. Machabæis merito instituta solemnitas. Basilica in corum memoriam eresta Antiochiæ. Filios diligere matres discant a Machobæorum matre. Machabæi ergo martyrcs Christi sunt. Idco non incongrue, neque importune, imo convenientissime dies corum ct solemnitas corum a Christianis potius celebratur. Quid tale Judæi celebrare novcrunt? Sanctorum Machabæorum basilici esse in Antiochia prædicatur: in illa scilicet civitate, quae rogis ipsius persecutoris nomine vocatur. Antiochum quippe rcgem persecutorem impium pertulerunt, et memoria martyrii eorum in Antiochia celebratur; ut simul sonet et nomen persecutoris, et memoria coronatoris. na basilica a Christianis tenetur, a Christianis acdilicata est. Eorum ergo memoriam celebrandam nos habemus, nos tenemus: apud nos passiones corum millia per orbem terrarum sanctorum martyrum imitata sunt. Nemo ergo dubitet, fratres mei, imitari Machabæos; ne cum imitatur Machabæos, putet se non imitari christianos. Prorsus imitationis affcctus ferveat in cordibus nostris. Discant viri mori pro veritate. Discant feminæ, de matris illius tanta patientia, ineO'a- Hi! virlutc; quæ noverat servare filios suos. Habere noverat, qua: perdere non timebat. Isti in se singuli sentiendo, illa videndo in omnibus passa est. Facta matcr septem Martyrum, septies martyr: a filiis non separata spectando, et filiis addita morieudo. Videbat onincs, amabat omnes. Ferebat in oculis, quod in carnc omnes; nee solum non terrebatur, sed etiam exhortabatur.