Latin
Classis Iii. De Sanctis, In solemnilate Stephani martyris, u
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 6-4
Unproofread scanNot analysed yet
Stephanus pro se orans stat, quia exigit debitum. Homo ex se malus, Dei autem dono bonus. —Domine Jesu, accipe spiritum meum: hoc stans. Exigebat enim debitum, quando dicebat, Domine Jesu, accipe spiritum meum. Exigebat debitum, quod martyribus promissum erat: debitum, de quo dicit Apostolus, Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis MMa? mstat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de cætero reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 68). Reddet, reddet quod debet. Quierat ame debitor suppliciorum, postea caepit Deum tenere largitorem præmiorum. Unde fuit apostolus Paulus debitor suppliciorum? Quia inimicus Ecclesiæ, quia persecutor. Ipsum audi: Non sum dignus dici apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Non sum dignus, dignus dicit. Quare non es dignus? Poenas pati, in gehennas intrare, pro meis meritis cruciari, hoc oram dignus: apostolus esse, non eram dignus. Unde ergo hoctibi, quo non eras dignus? Secutus est: Sed gratia Dei sum quod sum (1 Cor. xv, 9, 10). Malo meo fui quod fui: dono Dei sum quod sum. Ut ergo postea exigerct debitum, prius accepit indebitum. Quod debitum postea! Superest mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex. Reddet mihi, debetur n:ihi: indebitum prius. Quid? Non sum dignus vocari apostolus: sed gratia Dei sum quod sum. Sic et sanctus Stephanus, Domine Jesu, stans secum ad fiduciam, quia bene militaverat, bene certaverat, hosti noncesserat, timorem calcaverat, carnem spreverat, mundum et diabolum vicerat: inde stabat cum diceret, Domine Jesu, accipe spiritum meum.