Latin
Classis Iii. De Sanctis, tu Dedicatione Ecclesiæ, I (b)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 6-5
Unproofread scanNot analysed yet
[CAPUT VI (a). -6. Ecclesiæ novæ dedicatio. Ergo dum novam constructionem sanctae hujus ecclesiæ libenter attendimus, quam divino nomini hodie dedieamus, invenimus a nobis dcberi et Deo nostro masimam laudem, et Sanctitati vestræ congruum de divinæ domus ædifiicatione sermoneM. Tunc autem serino noster congruus erit, si in se aliquid ædificationis habeat, quod utilitati animarum vestrarum Deo vos interius aedificante proficiat. Quod hic factum corporaliter videmus in parietibus, arietibus, spiritualiter fiat in menlibus; et quod hic perfectum cernimus in lapidibus et lignis, hoc ædificante gratia Dei perficiatur in corpuribus vestris. Principaliter ergo gratias agamus Domino Deo nostro, a quo est omne datum optinuit, vi omne donum perfectum; et ejus bonitatem tou cordis alacritate laudemus, quoniam ad construendam istam domum orationis fidelium suorum visitavit animum, excitavit anicetum, surrogavit auxilium; inspiravit necdum volentibus ut vellent, adjuvit bonæ voluntatis conatus ut facerent; ac per hoc Deus, qui operatur in suis et velle et perficere pro bona voluntate (Philipp. II, 13 ),h:cc omnia ipse coepit, ipse i erfecit. Et quia opera bona in conspectu suo nunquam esse permittit inania, fidelibus suis, quibus operantibus præbuit virtutis suae favorem, tribuet condignam pro tanta operatione mercedem. Adhuc amplius agendae sunt gratiae Deo nostro. Hanc enim Ecclesiam, quam fecit nomini suo construi, fecit caiani sanctorum martyrum reliquiis amplius honorari. l