# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 6.25-54

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 6.25 to 6.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/6.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/6.25

hac enim te gloriari delectat. CAPUT VII. — 7. In quæstione de parvulis non baptizatis confugiendum ad auctoritatem divinam. Ego istam quæstionemprofundam sentio, et ad ejus fundum rimandum vires meas idoneas non agnosco. Libet me et hic exclamare quod Paulus, altitudo divitiarum! Parvulus non baptizatus pergit in damnationem: Apostoli cnim verba sunt, Ex uno in condemnationem ( Rom. v, 16): non satis invenio dignam causam, qnia non invenio, non quia non est. Ubi ergo non invenio ut profundo profundum, attendere debeo humanam infirmitatem, non damnaro divinam auctoritatem. Ego prorsus exclamo, nee me pudet: < altitudo divitiarum sapientne et scientiæ Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles - viæ ejus! Quis eniin cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius cjus fuit? aut quis prior dcdit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, ct in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sa cula sæ culorum i (Id. XI, 55-56). Ego infirmitatem meam his verbis munio, et hac cautela circumseptus, adversus sagittas ratiocinationum tuarum muratus assisto. Sed tu, bellator, boc est, fortis ratiocinator, huic responde, qui libi dicit: Prorsus innocens parvulus, et inmunis ab omni peccato, ct proprio et originali, non solum vitam æternam habebit, sed etiam regnum cœlorum. Hoc est justum. Qui nibil mali habet, quare aliquid boni non habct? sed scio, inquis. Unde scis? Quia Dominus dixit. Tandem venisti. Non ergo quia lu ratiocinaris, sed quia Dominus dixit. Lando plane hoc, sanum est: sicut bomo non invenisti rationem, fugis ad auctoritatem. Approbo, prorsus approbo. Bene facis; non invenis quid respondeis, ad aucturitatem fuge: non ibi te persequor, non inde expello; imo fugientem recipio et amplector.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
