# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, pro solemnitate Conversionis ejusdem, u. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/6

Humiles Deus exaltat. Et minimus, et nov issimus, tanquam fimbria de vestimento Domini. Quid tam exiguum, quid tam novissimum, quam simbria? Hac tamen tacta, mulier a fluxu sanguinis sanata est (Matth. IX, 20-22). In modico isto magnus crat, in minimo grandis hahitabat; et tanto minus a se ma- Boum excludebat, quanto magis minor erat. Quid miramur magnum habitare in angusto? Magis in minimis habitat. Audi illum dicentem, Super quem requiescet spiritus meus? Super humilem, et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Ideo altus habitat in humili, ut humilem exaltet. Excelsus enim est Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Humilia te, et propinquabit tibi: extolle te, et recede. a te.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
