# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 8-2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, De Baptismo parvulorum, contra Pelagianos. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/8-2

Sententia dominica excludens non baptizato. a regno Dei, fatentibus Pelagianis. Profer ergo auctoritatem, stemus in ea simul contra communem inimicum. Quia cnirn parvulus non baptizatus non intrat in regnum coelorum, et tu dicis et ego. IlIi igitur communi adversario, qui dicit non baptizatum parvulum intraturum. in regnum coelorum, resistamus ambo, et adversus ejus insidiosissima jacula scutum fidei proferamus. CAPUT VIII.—Cedant paulisper conjecturæ rationi. humanae, assumantur arma divina. Assumite, inquit Apostolus, armaturam Dei (Ephes. vi, 13). Ecce simul dicamus huic homini: Christianus es? Christianus, inquit. Audi Evangelium, qui vis non baptizatos parvulos mittere in regnum coelorum; audi Evangelium: Nisi quis renatus fuerit ex aqua el Spiritu sancto, noM intrabit in regnum Dei. Domini sententia est: huic non resistit, nisi nou christianus. Repulsus est ille, remanet mihi tecum certamen: et forte unde vicisti bono illius, inde bono vinceris tuo. Nam quem vicisti, si durus non est, docuisti. Noli ergo esse durus et tu: simul teneamus interim sententiam istam, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei. Ideo, inquis, parvulo non baptizato polliceri regnum Dei non possum contra apertam Domini sententiam. Ecce quare dico: Regnum Dei non habebunt. Ecce quare dico: Ideo baptizandi sunl, nt babeant regnum Dei. Ideo dicis? Ideo, inquit. Vide tamen, propter illa quæ supra diximus, ne forte non invenias vitam æternam praeter regnum Dei. Multum enim aperta sunt dicta de duabus illis partibus, dextra et sinistra, ubi nullum in medio dedit locum vitæ sine regno. Parum te hoc corrigit? parum admonet? Ipsam mecum lectionem, unde hanc sententiam protulisti, paululum adverte.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
