Latin
9.31 to 9.68
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 9.31-68
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo inimicus tuus quicumque fuerit usque ad mortem, nihil tibi nocebit. CAPUT VII. —10. Ira inimica nostra, quantumnoceat. Ira non potest interimi, sed reprimi potest. Ira vide quid noceat. Agnosce inimicam tuam: agnosce cum qua pugnas in theatro pectoris tui. Angustum theatrum; sed Deus spectat: ibi doma inimicam tuam. Vis videre quam sit ista vera tua inimica? Modo ostendo. Oraturus es Deum: ventura est hora ut dicas, Pater noster, qui es in coelis. Venturus es ad illum versum, Dimitte nobis dcbita nostra. Quid sequitur? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9, 12). Ibi illa inimica stat contra te. Sepit viam orationis tuæ: murum crigil, ct non est qua transcas. Hicne totum dixisti: Pater noster. Cucurrit: Dimitte nobis debita nostra. Et quid postea? Sicut et nus dimittimus debitoribus nostris. En ipsa adversaria contradicit; nee ante velum, sed intus: in ipso secretario cordis tui, ibi tibi clamat, contradicit. Qualis inimica, fratres, quae contradicit? Sicut et nos dimittimus. Non permittitur ut scivias contra inimicum tuum: in istam sævias. Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem, Scriptura dicit (Prov. xvi, 52). Quod dixi modo, scriptum est: Melior eat qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Numquid non bellator imperator quando venit ad aliquos hostes, et invenit civitatem munitam, armatas instructam, optimam, adversantem tibi, si illam. ceperit, si illam vicerit, si illam everterit, triumphos quærit? Sicut autem narrat Scriptura, Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. In manu tua est. Non potes illam interimere, potes illam reprimere. Si fortis es, iram vince: et civitati parce. Video vos attentos, scio quam bene accepistis. Deus adsit certaminibus vestris, ut prosit vobis qnod tanti Martyris agonem spectastis; ut quomodo vincentem vidistis et vincenti favistis, sic et vos in corde vestro vincatis.