# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.10

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/243.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/243.10

Job in stercore quam dives. Ilis divitiis plenus crat fanclus Job; omnia uno ictu perierunt, nihil in domo rjus remanserat, quibus paulo ante opulentus vidcbatur, subito mendicus, in stercore a capite usque ad pedes vermibus scatens. Quid ista miseria miserius? Quid interiore felicitate fclicius? Perdiderat omnia illa quae dederat Deus: sed habebat ipsum, qui dederat omnia, Deum. Nudus, inquit, exivi de utero matris meæ, nudus reverlar in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum eat: sit nomen Domini benedictum. Certe pauper ast? certe nihil habet? Si nihil remanet, de quo thesauro gemmæ istae laudis Dei proferebantur? Postea usque ad carnem tentator accessit: omnibus sublatis, tentatricem mulierem rcliquit. Evam dimisit; sed Adam ille non fuit. Et ibi qualis inventus est? quomodo respondit uxori blasphemiam suggerenti? Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non toleramus (Job i et II)? virum putrem et integrum! o foedum et pulchrum! o vulneratum et sanum! o in stercore sedentem, et in coelo reG nantem! Si amamus, imitemur; ut imitemur, laborcmus; ct si in labore subdeficimus. adjutorium imploremus. Adjuvat certantem qui certamen indixit. Non enim sic te Deus exspectat certantem, ut populus aurigarn: clamare novit, adjuvare non novit. Non sic te Deus esxpectat certantem, ut agonista exspectat athletam: coronam fencam parat, vires subministrare laboranti non novit; nec enim potest, homo enim est, non Deos. Et forte dum exspectat, plus laborat sedendo, quam ille luctando. Nam Deus quando exspectat certatores suos, adjuvat eos invocatus: nam ejus athletæ vox est in Psalmo, Si dicebam, Motus eat pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII * 48). Non ergo simus pigri, fratres mei: petamus, quæramus, pulsemus. Omnis enim qui petit, accipit, et quærens inveniet, et pulsanti aperietur (Matth.VII, 6).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
