# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.2.1-27

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 302.2.1 to 302.2.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.2.1

CAPUT PRIMUM. — I. Sermoni occasio data ex tertione. Vox poenitentis agnoscitur in verbis quibus psallenti respondimus: Averte facient tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L, 41). Unde cum sermonem ad vestram Charitatem non præpararemus, hinc nobis esse tractandum Domino imperante cognovimus. Volebamus enim hodierna die vos in ruminatione permittere, scienles quam abundantes epulas ceperitis. Sed quia salubriter quod apponitur accipitis, quotidie multum esuritis. Præstet ergo Dominus ipse Deus noster, et nobis virium sufficientiam, et vobis utilem audiemiam. Neque enim ignoramus. esse serviendum bonæ vestræ et utili voluntati. Adjuvemur ergo a vobis et volo et studio; voto ad Deum, studio ad verbum; ut ea dicamus quai vobis esse utilia ipso judicat, qui vos pascit per nos. Vox igitur in his verbis poenitentis agnoscitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnia facinora mea dele. Proinde aliquid de pænitentia dicere divinilus jubemur. Neque enim nos istum psalmum cantandum lectori imperavimus: sed quod ille censuit vobis csse utile ad audiendum, hoc cordi etiam puerili imperavit. Dicamus aliquid de utilitate pœnitentiæ: præsertim, quia et dies jam sanctus anniversarius imminet, quo propinquante humiliari animas et domari corpora studiosius decet. Pænitentia triplex. Prima baptizandorum. Pænitentia ante baptismum imperata Judatis. Triplex aulon consideratio agendae pænitentiæ in sacra Scriptura invenitur. Nam neque ad Baptismum Christi, in quo omnia peccata delentur, quisquam hene accedit, nisi agendo poenitentiam de vita pristina. Nemo enim eligit vitam novam, nisi quem veteris poenitet. Hoc autem etiam auctoritate divinorum Librorum probare debemus, utrum baptizandi egerint pænitentiam. Quando Spiritus sanctus missus est ante promissus, et implevit Dominus fidem pollicitationis su;c; accepto Spiritu sancto discipuli, lit nostis, coeperunt loqui omnibus linguis, ut in illis qui aderant, lingnam suam quisque cognosceret.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
