# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.2.28-49

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 302.2.28 to 302.2.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.2.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.2.28

Hoc autem miraculo territi, consilium vitæab Apostolis petierunt. Tunc cis Petrus annuntiavit cum colendum qnem crucifixerunt, ut ejus jam sanguinem biberent credentes, quem fuderant sævientes. Annunliato autem illis Domino nostro Jesu Christo, et agnoscentibus reatum suum, ut impleretur in eis quod propheta ante prædixerat, Conversus sum in ærumnam meam, dum configitur spina; compuncti sunt. Conversi enim sunt in ærumnam doloris, cum configeretur spina peccati recordationis. Nihil enim mali sjc fecisse putaverant, nondum infixa erat spina. Loquentc autcm Petro, ut agnoscas infixam spinam, Scriptura dixit, Petro loquente compuncti sunt corde. Proinde in eodem psalmo, cum dictum est, Conversus sum inærumnammeam, dum configitur spina; sequitur, Peccatum cognovi, et facinus meum non operui. Dixi, Proloquar adversum me delictum meum Domino; et tu dimisisti impietatem cordis mei (Psal. xxxi, 4, 5). Cum ergo spina illa recordationis compuncti dicerent Apostolis, Quid ergo faciemus? ait illis Petrus. Agile pænitetiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et remittentur vobis peccata ( Act. II, 57). Ergo interim nunc, si qui forte adsunt ex eo numero, qui baplizari disponunt (credimus enim eos adesse tanto ad verbum studiosius. quanto ad indulgentiam vicinius), hos primum paucis alloquimur, ut erigant mentes in spem. Ament fieri quod non sunt, oderint quod fuerunt. Novum hominem nasciturum jam votoroncipiant: quidquidde vita præterita remordebat, quidquid angebat conscientiam, quidquid omnino vel magnum vel parvum, vel dicendum vel non dicendum, non dubilenL posse dimitti; ne forte quod vult dimittere Dei miseratio, contra se teneat bumana dubitatio.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
