# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.3.1-34

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 302.3.1 to 302.3.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.3.1

Figurae nostræin iis quae Israelitiscontigerunt. Petra, figura Christus. Transitus maris llubri, Baptismus. Manna Christi panis cælestis figura. Quomodo cibum et potum spiritualem eumdem nobiscum sumpserunt Israelitæ. Petra virga percussa. Exemplum etiam in primo illo populo exhibitum unusquisque fideliter rccordetur. Ait enim Apostolus: Omma hæ figuræ nostræ fuerunt: cum de rebus talibus loqueretur. Quid enim dixerat? Nolo enim vos ignorare, fratres, quia palres nostri ornnes sub nube fuerunt; et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari; et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali sequente petra. Petra autem erat Christus (I Cor. x, 1-4). Has figuras nostras fuisse ille dixit, cui nemo fidelis unquam contradixit. Et cum multo enumeraret, unam rem solam solvit, quia dixit, Petra autem erat Christus. Solvendo unum aliquid, caetera proposuit inquirenda: sed ne recedens a Christo inquisitor erraret, ut firmus quærat, in petra fundatus; Petra, inquit, erat Christus. Dixit illas figuras nostras fuisse, et obscura erant omnia. Quis evolveret involucra ista figurarum! quis aperiret? quis discutere auderet? In quibusdam quasi dumetis densissimis et crassa umbra lumen accendit: Petra, inquit, erat Christus. Jam ergo lumine illato, quaeramus quid caetera significent; quid sibi velint, mare, nubes, manna. Hæc enim non exposuit, sed petra quid esset ostendit. Per mare transitus, Baptismus est. Sed quia baptismus, id est, salutis aqua non est salutis, nisi Christi nomine consecrata, qui pro nobis sanguinem fudit, cruce ipsius aqua signatur. Hoc ut significaret ille baptismus, mare Rubrum fuit. Manna de caelo aperte ab ipso Domino exponitur. Palres vestri manducaverunt, inquit, manna in eremo, et mortui sunt. Quando enim viverent, cum figura praenuntiare vitam posset, vita esse non posset? Matiducaverunt, inquit,.manna, et mortui sunt;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
