Latin
302.4.1 to 302.4.29
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.4.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
Moysi dubitatio figurativa. Aliquid etiam, quoniam res venit in mcdium, de dubitatione famuli Dei Moysi volo dicere. Figura enim erat veterum etiam ista sanctorum. Dubitavit ad aquam Moyses; quando petram virga percussit ut aqua flueret, dubitavit. Dubitationem autem ejus legens quisque forte transiret, nec intelligeret, quia nec quærere auderet. Domino autem Deo dubitatio illa displicuit, et eam notavit, non solum arguendo, sed etiam vindicando. Nam propter hanc dubitationem dicitur Moysi, Non introduces tupopulum iti terram promissionis (Num. xx, 12). Ascende in montem, et morere (Dent. XXXII, 49). Deus hic utique apparet iratus. Quid ergo de Moyse, fratres mei? Omnis ille labor ejus, omnis pro populo ætus ejus, et illa charitas, dicens, Si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro ruo (Exod. XXXII, 31, 32), hac subita et repentina dubitatione damnata est? Et quid est quod conclusit lector cum Apostolum legeret, Charitas nunquam cadit (I Cor. XIII, 8)? Cum quædam solvenda proponerem, studium vestrum me fecit et aliud proponere, quod forte non quæreretis. Videamus ergo, et adhuc quantum possumus conemur penetrare mysterium. Irascitur Deus, dicit eum non introducturum populum in lerram promissionis; jubet ut ascendat in montem et moriatur. Et tamen multa injungit agenda eidem Moysi: jubet quid agat, quomodo populum disponat, quomodo non relinquat passim et negligenter. Nunquam ista damnato injungere dignaretur. Aliud accipite mirabilius. Quonam dictum est Moysi (hoc enim placuit Deo certi mysterii dispensationisquegratia) quod ipse in terram promissionis non introduceret populum, eligitur alius Jesus Nave; et iste homo non hoc nomine vocabatur, vocabatur Auses (Num. xin, 17). Et cum ci introducendum populum Moyses commendaret, cavit eum, et mutavit ei nomen, et appellavit eum Jesam: ut non per Moysen, sed per Jesum, id est non per legem, sed per gratiam populus Dei in lerram promissionis intraret.