Latin
302.4.56 to 302.4.64
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.4.56-64
Unproofread scanNot analysed yet
Invenit eos post resurrectionem loquentes inter se de hac re, tristi colloquio; et tenens oculos corum ne ab eis agnosceretur, non se auferens credentibus, sed differens dubitantes, se tanquam tertium collocutorem sermoni commiscuit, et qurcsivit ab eis unde loquerentur. Mirantur illi, quia solus ignorat quod in eo facium fuerat qui quærehat. Tu solus, inquiunt, peregrinaris ill Jerusalem? Et commemorant quæ gesta sint de Jesu. Et continuojam desperationis suæ medullas aperiunt. et vulnus medico licet nescientes ostendunt: Nos autem, inquiunt, sperabamus quod in illo redemptio esset Israel (Luc. xxiv, 15-21). Ecce facta est dubitatio, qnia lignum accessit ad petram: impleta est figura Moysi.