# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 302. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.5

Moyses in monte moriens, quid adumbravit. Videamus et hanc: Ascende in montem, et morere. Per mortem corporalem Moysi figurata est mors ipsius dubitationis; sed ill monte. mira mysteria! Hoc certe expositum et intellectum, quanto dulcius quam manna? Ad petram nata est dubitatio, in monte mortua est. Quando fuit humilis Christus in passione, quasi petra jacebat ante oculos: merito in illo dubitabatur, humilitas iila nihil magnum praetendebat. Merito ipsa humilitate factus est lapis offensionis: resurrectione autem clarificatus magnus apparuit, jam mons est. Jam ergo illa dubitatio, quæ nata erat ad petram, in monte moriatur. Agnoscant discipuli salutem suam, revocent spem suam. Attende quemadmodum moriatur illa dubitatio, attende quemadmodum moriatur Moyses in monte. Non intret in terram promissionis: nolumus ibi dubilationem; moriatur. Ostendat nobis eam Christus mori. Trepidavit Petrus: et negavit ter. Petra enim erat Christus. Resurrexit, mons factus est: firmavit et Petrum. Sed moritur dubitatio. Quomodo moritur? Petre, amas me? Cordis inspector, cordis cognitor interrogat; et vult audire quod ametur, et parum est semel. Interrogat hoc, audit prope cum tædio ipsius Petri: miratur enim interrogari se a praescio, sed eliam toties interrogari cum semel sufficeret respondere eliam nescienti. Sed tanquam tibi diceret Dominus, Exspecto, numerus legitimus impleatur: tertio confiteatur per amorem (Joan. XXI, 15- 47), quia ter negaverat per timorem (Matth. xxvi, 69-74). Quod ergo Dominus toties interrogabat, du- Litationem illam in monte occidebat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
