# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.6.154-169

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 302.6.154 to 302.6.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.6.154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/302.6.154

Elcvatus cst Lazarus, processit de tumulo: et ligatus erat, sicut sunt homines in conCessione peccati agentes poenitentiam. Jam processerunt a morte: nam non confterentur, nisi procederent. Ipsum confiteri, ab occulto et a tenebroso procedere est. Sed quid Dominus Ecclesiæ suæ? Quæ solveritis, inquit, in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. Ivm, 18). Proinde Lazaro procedente, quia implevit Dominus misericordiæ suæ bonum, perducere ad confessionem mortuum latentem, putentem; jam caetera implet Ecclesiæ ministerium: Solvite illum, et sinite abire (Joan. XI, 39-44). Sed, charissimi, hoc genus poenitentiae nemo sibi proponat, ad hoc genus nemo se praeparet: tamen si forte contigerit, nemo desperet. Judam traditorem non lam scelus quod commisit, quam indulgentiæ desperatio fccit penitus interire. Non erat dignus misericordia, ideo ei non fulsit lumen in corde, ut ad ejus indulgentiam concurreret quem tradiderat, sicut illi qui eum crucifixerant; sed desperando se occidit, et laqueo su"pendit se, suffocavit se. Quod fecit in corpore suo, boc factum est in anima ipsius. Spiritus enim dicitur etiam iste ventus aeris hujus. Quomodo ergo qui sibi collum ligant, inde se occidunt, quia non ad eos intrat spiritus acris hujus: sic illi qui desperant de indulgentia Dei, ipsa desperatione intus se suffocant, ut eos Spiritus sanctus visitare non possit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
