Latin
302.9.25 to 302.9.47
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.9.25-47
Unproofread scanNot analysed yet
redimere usque in senectutem vitam lascivam, blasphemam, sacrilegam, perditam. Enumerant sibi: Quid? ille qui tanta fecit, non senex mortuus est1? Numquid attendis ideo illum peccatorem et sceleratum senem mortuum, ut ostenderet in illo Deus patientiam, exspectans poeniteniiam? Unde Apostolus dicit: Ignoras quia patientia Dei ad pOenitentiam te adducit? Ille autem secundum duritiam cordis sui et cor impœnitens, thesaurizaνιt sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. a, 4-6). Opus est ergo ut hic timor mentes possidcal. opus est ut ille qui peccare nou vult, præsentem Deum sibi cogitet, non in publico solum, sed etiam in domo; non in domo solum, sed et in cubiculo, in nocte, jn lecto suo, in corde suo. Ergo si tuleris portum pœnitentiæ, desperatione augebunt peccata. Ecce nihil (a) dicunt illi, qui putant ideo angeri peccata, quia portus pœnitentiæ in christiana fide proponitur. Quid ergo? Deus, ne per illam spem indulgentiæ rursus augerentur peccata, non dehinc providere debuit? Quomodo enim providit ne desperando augeantur, sic providere debuit ne sperando augeantur. Quomodo enim revera auget peccata qui desperaverit, sic potest augere peccata et qui veniam speraverit: ut dicat sibi, Faciam quod volo, Deus bonus est, quando me convertero, ignoscet mihi. Ita plane dic libi, Quando me convertero, ignoscet milii; si crastinus dies certus est libi. Nonne ad hoc te admonet Scriptura, dicens: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim neniet ira ejus, et in tempore νιndictæ disperdet te (Eccli. v, 8 et 9)? Ecce ad utrumque vigilavit pro nobis providentia Dei. Ne desperando augeamus peccata, propositus est poeniientiae portus: rursus ne sperando augeamus, datus est dica mortis incertus.