# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 342.2.34-60

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 342.2.34 to 342.2.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/342.2.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/342.2.34

Joannes missus ante Christum, ut lucerna ante lumen. Paulo superius attende. Lux, inquit, lucet in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt. Quia ergo tenebre lumen non comprehenderunt, opus erat hominibus humano testimonio. Diem videre nou poterant, lucernam forlc poterant tolet arc. Quia ergo ad videndum dicm minus idonci crant, lucernam tamen utcumque tolerabant; Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit ut testimonium perhiberet de lumine. Quis, de quo hic venit, ut testimonium perhiberet de lumine 1? Quomodo non crat ille lumen, si vel luccma crat? Primo vide quia lucerna erat. Audire vis lucernam de die, et diem de lucerna2? Vos, inquit, misistis ad Joannem, ct voluistis ad horam exsultare in lumine ejus: ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. v, 33 et 35). Joannes ergo iste quid videbat, qui lucernam contemnebat? Non era: ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. De quo lumine? Erat lumcn verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem, crgo et Joannem. Qui nondum2 se volebat ostendere dicm, ipse sibi suam accenderat testem lucernam. Sed taUs erat lucerna, quae de die posset accendi. Audi ipsum Joannem confitentem: Nos, inquit, omnes de plenitudine ejus accepimus. Christus putabatur, hominem sc esse fatebatur. Dominus putabatur, servum sc esse confitebatur. Bene agnoscis, lucerna, humilitatem tuam, nc te superbiæ ventus exstinguat. Erat enim lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: id est omne animal, quod est illuminationis capas, hoc est omnem hominem habentem men. tem atque rationem, qua possit esse particeps Verbi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
