Latin
Sermon 342
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 342.3
Unproofread scanNot analysed yet
Mundus duobus modis intelligitur. Illud ergo quod erat lumen verum K quod illuminat omnem hominem habentem mentem venientem in hunc mundum, ubi erat? In hoc mundo erat. Sed et terra in hoc mundo erat, et sol et luna in hoc mundo crant. Audi de die tuo, o mentis humanae oculus! In hoc mundo erat, et per ipsum mundus factus est. Sic crat hic, ut et antequam mundus esset, non quasi nou haberet ubi esset. Deus enim habitando continet, non continetur. Ergo miro et ineffabili modo in hoc mundo erat. Et mundus per eum factus est, et mundua eum non cognovit. Quis est mundus, qui per cum factus est? In principio fecit Deus cælum et terram (Gen. 1. 1), quia omnia per ipsum facta suut. Quis mundus eum non cognovit? Mundus et mundus, sicut domus et domus; domus in fabrica, domus in habitatoribus. In fabrica domus; qucmadmodum, Magnam domum fecit, pulcherrimam domum construxit. Domus in habitatoribus; quomodo, Bona domus, benedicat eam Dominus; ma! a donius, parcat ei Dens. Ergo mundus per eum jactus est, et habitatio et habilatores: et mundus eum non cognovit, habitatores.