# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 342.4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 342. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/342.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/342.4

Christus quomodo non receptus a suis. Judœi ob superbiam præcisi, Gentiles ob humilitatem in oliva inserti. Centurionis humilitas et fides. -1n sua propria venit, et sui eum non receperunt. Ergo quare venit, quasi non præscius quod sui non essent eum recepturi? Audi propter quod venerit: Quotquot autem receperunt eum. Sui non receperunt, et sui recepcrunt 2; mundus non credidit, et mundus totus credidit. Sicut dicimus, Tota arbor plena foliis; numquid fructibus est locus ablatus? Utrumque dici, utrumque intelligi potest, et arbor foliis plena, et arbor fructibus plena: una arber in utroque, sed foliis dispergendis, fructibus colligendis. Ergo, fideles ejus, servi ejus a, dilectores ejus, quorum gloria est, quorum spes, quorum res cst; quando auditis, Sui eum non receperunt, nolite dolere: quia credendo ipsius estis. Sui eum non receperunt. Qui isti sunt? Forte Judai olim vocati ex iEgyplo, liberali in manu potenti, per Rubrum mare trajecti, per siccum evadentes, hostibus insequentibus carentes, manna pasti, de servitute eruti, ad regnum perducti, tot beneficiis empti. Ecce sui, qui non receperunt: sed non recipiendo facti sunt alicni. In oliva erant, superbiendo fracti sunt. Oleaster contemptibilis, amaritudine baccarum aspernabilis k, pcr totum mundum erat; illo totus mundus horrebat silvestri oleastro I: sed tamen per humilitatem ibi meruit inseri, unde oliva superbiendo præcidi (Rom. XI, i7). Audi olivam superbientem, ct frangi dignam: Nus de servitute non sumus nati, patrem habemus Abraham. Respondetur: Si filii Abrahce essetis, facta Abrahæ faceretis. Contra id quod dictum est, De servitute non sumus nati: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Liberos vos esse jactatis? Omnis qui facit peccatum, servus eat peccati (Joan. VIII, 33-39). Quanto ergo tutius homo servus esses hominis, quam perversæ cupidilatis? lili tamen superbiendo humilem non receperunt. Vide oleastrum dignum inseri, CenLurioncm illum, non de Israeliticis, sed de Gentilibus8: Domine, non sum dignus, ut sub tectum meum intres. Et Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. In oliva non inveni quod inveni in oleastro. Ergo oliva superbiens præcidatur, oleaster humilis inseritur. Vide inserentem, vide præcidentem: Propterea dico uobis, quia multi ab oriente et occidente venient; multus veniet oleaster inserendus in oliva; et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob iti regno coelorum. Audisti quemadmodum oleaster humilis inseratur; audi qucmadmodum oliva superba praecidatur: Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 8-12). Quare? Quia sui eum non receperunt. Et quare insertus oleaster? Quia quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem fIlios Dei fieri.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
