# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 342.5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 342. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/342.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/342.5

Potestas data ut efficiamur filii Dei. Erige cor, gcnus humanum, respira in aura vitae et securissimæ libertatis 1. Quid audis? quid tibi promittitur? Dedit eis potestatem. Quam potestatem? An forte unde in. flantur homines, judicandi de capitibus humanis, ferendi sententias de innocentibus et nocentibus? Potestatem, inquit, dedit eis filios Dei fieri. Jam enim erant non filii, et fiebant filii *; quia ille per quem fiunt filii Det, jam erat Filius Dei, et facitis est filius hominis. Jam ergo et illi erant filii hominum, ct facti sunt filii Dei. Descendit ad id quod non erat, quia aliud crat. Lcvavit to ad id quod non cras, quia alius eras I. Erige ergo spem. Magnum est quod tibi promissum eSi, sed a magno promissum est. Mullum ct incredibile videtur 4, ct quasi non posse aSsumatur lilios bominum fieri filios Dei. Sed plus pro illis factum est, quia Filius De; factus est filius hominis. Erige ergo spem, o homo, pelle a corda infidelitatem. Incredibilius jam pro te factum est, quam quod tibi promissum est. Miraris si homo habeat vitam aeternam? miraris si bomo perveniat ad vitam æternam? mirare potius quod Deus pro te pervenit ad mortem. Quid dubitas de promisso, tanto pignore accepto? Vide erGo quomodo te confirmat, quomodo promissioncm Dei roborat: Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit cia potestatem filios Dei fieri. Qua generatione? Noa illa usitata, non veteri, non transitoria vcl carnali. Non ex carne, inquit, non ex sanguine, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Miraris, non credis? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, i, 2, etc.). ECCO unde factum est sacrificium vespertinum. Inhæreamus illi: nobiscum offeratur, qui pro nobis oblatus est. Sic enim vespertino sacrificio vita vetus interficitur, et diluculo nova oritur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
