# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 345.2.28-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 345.2.28 to 345.2.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/345.2.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/345.2.28

Tamen donec cvigilet, dives est: cum dormicril. invenit quod certum doleat. Dives ergo moriens, similis est illi pauperi dormienti et thesauros somnianti. Nam ille divcs, qui induebatur purpura et bysso, nec nominatus, nee nominandus, contemptor pauperis ante januam jacentis, epulabatur quotidie splendide; postea mortuus est, et sepullus: evigilavit, et se in flamma invenit (Luc. xvi, 19-24). Dormivit somnum suum, et post somnum nihil invenit; quia nihil opera Ius est de manibus suis, id est, de divitiis suis. Vita peritura vedimitur omnibus bonis; vita æterna quanti emenda. Propter vitam quæruntur divitix, non vita propter divitias: quam multi cum suis hostibus pacti sunt, ut vitam solam redimerent? Quantumcumque habuerunt, totum dederunt, tantum no vitam amitterent. Totum dedisti barbaris qnod habuisti, frater? Tutum, inquit, dedi, nudus remansi; etsi nudus, vivam. Et quare? Tptus occidendus cram, ideo totum dedi. Et quaro tibi hoc contigit? Vis dico tibi? Quia antequam barbarus superveniret, paupcii non subveniebas, ut per pauperem eleempsyna ad Chistum perveniret? Christo modicum non dedisti, et barbaris totum quod habuisti, dedisti, et hoc cum sacramento dedisti. Christus rogat, ct non accipit: ille torquet, et totum aufert. Si tanti redemisti vitam perituram, quanti comparanda est vita æterna? Qui das hosti, ut vivas mendicus, da aliquid Christo, ut vivas beatus. Ut vivas paucis diebus, quod hostis exigit facis, ct quod Christus exigit, contemnis? Omnes dies hominis ab infantia usque ad senectutem pauci sunt: et si ipse Adam hodie moreretur, paucos dies vixerat, quia omnes finierat; qni utique sex millia annos vixerat; et tamen pauci crant, quia cunctos finierat. Paucos dies laboriosos, tentationibus plenes rcdimis, ut modicam terram habeas, id est villam. Ecce inimicus, qui tc captivayerat, dicit tibi, Quidquid habes da mihi: et ut viveres totum dedisti;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
