# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 345.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, Sermon 345. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/345.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/345.3

Divinæ ne hic pereant, in cælum præmittendæ. De divitiis tuis, quas amas possidore, quas pro vita præsente paratus es dare, do consilium quid facias. Si et ipsas amas, noli eas perdere. Quod si hic eas amas, tecum periturae sunt. Si amas cas, praemitte eas quo sequaris; ne cum amas in terra, aut vivus cas amittas, aut mortuus. Jam dedi consilium: non dixi, Perde; sed, Serva. Jam dixi, Thesaurizare vis? Bene: non dico, Noli; sed dico ubi. Consultorem me accipe, non perdilorem. Scriptum est, Thesaurizate vobis thesauros in calo, quo fur non accedit, nec tinea, nec rubigo exterminat (Matth. vi, 20). Sed forte dicis: Non video locum in cœlo ubi ponam. Quam scalam, quam machinam quaesiturus sum, quae ad coelum attingat, ut videam ubi ponam pecuniam meam? Quid dicis? Vides in terra locum ubi obruis? Video, inquit. Bene satis: si securus es obruendo in terra, quare sollicitus es de Deo, qui fecit coelum et terram? Da securus Deo. Ipsi te commenda, qui tibi pecuniam in coelo servat; quia ipse et te in terra, quamdiu vivis, gubernat. Pecuniam servare vis? Serva quomodo vis. Si inveneris meliorem custodem quam Christum, commenda ei pecuniam tuam. Commendo, inquit, servo meo. Bene: quanto melius Domino tuo? Et servum tuum praeponis Domino tuo? christianum virum! Servus tuus fortassis auferet ct fugiet: numquid Christus hoc facturus est? Multi ad dominos suos servi repente inimici exstiterunt, et eos cum ipso auro hostibus tradiderunt. Cui ergo commendas? Servo, inquit, meo. Novi fidem servi mei, ideoque commendo servo meo aumm meum. Bene satis, præfers servum tuum, aurum tuum commendas servo tuo: animam. tuam cui? Animam meam commendo Deo meo. Quan- 40 melius, o homo, illi et aurum tuum, cui et aninram tuam? An forte fidelis est in custodiendo animam tuam, et infidelis in custodiendo pecuniam tuam? Servat tibi, qai servat et te. Laudas fidem servi tui? Etiam, ego novi fidem servi mei. Tota fides ejus est, ne fraudet, ne tollat: numquid agit ne perdat? Ecce posuit, et non latuit; invenit alius, et tulit. Numquid hoc Cbristo quisquam facturas estf Pigritiam excute, consilium accipe. Da Christo esurienti, thesauriza in coelo. Numquid labor est in coelo thesaurizare? Etsi labor esset, faciendum erat ad ponendum pecuniam tuam in loco munito, unde nemo eam possit auferre. Cum tamen dicit Christus, In cœlo thesauriza: non dicit tibi, Scalas quaDret machinas liga, pennas apta. Hoc dicit: Mihi in terra da, et tlibi in cœlo servo. Ideo veni egere ego in terra, ut sis tu dives in coelo. Fac. trajectitium. Forte times fraudatorem, ne perdas; et quaeris qui portet, qui migret. Christus tibi in utroque adest. Non faciet imposturam, faciet insuper ct laturam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
