Latin
Sermon 345
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 345.5
Unproofread scanNot analysed yet
Divitiæ veræ regni cælorum. Divitiæ terrene nihil præter sollicitudinem afferunt. Tua erogare non sufficit, nisi et Christum sequaris Si fcceris de divitiis tuis quod audisti, si talis dices fueris, qualem Apostolus dicit, non superbe sapias, neque speres in incerto die vitiarum; ut thesaurizes tibi fundamentum bonum iD futurnm, ut apprehendas veram vitam: jam interroga Deum et Dominum tuum, ct dic illi, Ecce jam migravi, Dominc, in coelum quod habui; vel quod habco, sic habeo, tanqunm si non habcam. Tanti valet regnunt cœlorum, quantum patrimonium meum? Charius valet. Non enim vere tale esl, ut tanti valcat. Hoc dicit Dominus tuus, quem interrogasti do patrimonio tuo: Ad tempus victurus es, et postea moriturus; in regno meo nunquam moriturus, sed in aeternum vlcturus es. Verus ibi dives eris, ubi nunquam egebis. Nam ideo ad subvectionem multa animalia quæris, ne deficias; ad victum epulas copiosas, ad indumentum pretiosas vestes. Revera tu multa habendo dives es, et angelus meus pauper est? Nihil habet, nec equo utitur, nec rheda vehitur, nec mensam honestis implelapparatibus; uecci vestis texitur, quialuce aeterna vestitur. Disce, o homo dives, veras divitias appetere. Tu istas divitias habere vis, ut habeas unde multum manduces, quia deficis: ille te vere divitem facit, qui tibi donat ne in æternum esurias. Nam quantumvis habeas, cum venerit hora quinta (a), antequam ad mensam accedas, esuris, etdeficis, quia miser es. Numquid hoc angelus sustinet? Absit. Nec esuriem, nec defectionem habet angelus. Postremo his epulis anhelas superbus. Non est expletio ista indigentiarum, sed fumus curarum. Cum cogitas de divitiis augendis, vide si facile dormis. Ni fallor, ubi divitias invenisti, requiem perdidisti. Cum vigilas, augmentum divitiarum cogitas: cum dormis, latrones somnias. III die sollicitus, et nocte pavidus, semper mendicus. Divitem verum te facere vult, qui tibi regnum cælorum promittit: et putas quia tanti empturus es illas veras divitias, illam veram et beatam vitam, quanti paratus es redimcre istos miseros et laboriosos dics? Aliquid multo plus valere debet quod multo plus est; qnia regnum coelorum est.