# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 346.2.1-26

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 346.2.1 to 346.2.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/346.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/346.2.1

i. Viia hœcmors verius quam vita. Vera vita nonnisi œterna. Recordamini nobiscum, dilectissimi fratres, dixisse Apostolum, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6, 7). Dominus enim noster Jesus Christus, qui ait, Ego sum via, et veritas et viln ( Joan. XIV, 6), ambulare nos voluit et per seipsum et ad se ipsum. Qua enim ambulamus, nisi per viam? Et quo ambulamus, nisi ad veritatem et ad vitam. vitam scilicet æternam, quae sola vita dicenda est? Nam ista vita mortalis, in qua nunc sumus, ex illius vitæ comparatione mors esse convincitur; qu:c tanta mutabilitate variatur, et nulla stabilitatc firmatur, et cursu brevissimo terminatur. Et ideoDominus illi di. viti, qui ei dixerat, Magister bone, quid faciam, ut vitamaUernam consequar? respondit, Si via venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX, 1G, 17). Erat utiquo in aliqua vita; neque enim cadaveri, et non viventi homini loquebatur. Scd quia ille de consequenda viia æterna quæsiverat, non ait Dominus, Si vis venire ad vitam æternam; sed, Si vis, inquit, venire ad vitam, serva mandata: videlicet hoc intelligi volens, quoniam qua vita æterna non est, nec vita dicenda est; quia vera vita nonnisi æterna eSI (c). tUnc et Apostolus, cum eleemosynarum consilium dandum divitibus admoneret, Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam ( I Tim. VI, 18, 19). Quam dixit veram, vitam, nisi æternam vitam, quæ sola vita dicenda est, quia sola beata cst? Nam ulique illi divites, quibus præcipiendum esse dicebat ut apprehenderent veram vitam, in abundantia divitiarum hahebant istam vitam: quam tamen Apostolus si veram vitam esse judicaret, nou diceret, Thesanrizent sibi fundamentum bonum in futu rum, ut apprehendant veram vitam: nihil aliud admonens, nisi non esse veram vitam divitum;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
