# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 346.2.27-49

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 346.2.27 to 346.2.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/346.2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/346.2.27

vitam, quo ab stultis non solum vera, sed eliam. beata nominatur Quomodo autem beata est., qu vera non cst? Non ergo beata vita est, nisi vera vita; nec vera vita est, nisi æterna viia, quam divites intelliguntur per quaslibet delicias nondum tenere; et Ideo per elecmosynas adinonentur apprehendere: ut in fine audiant, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum qnod vobis puratam eat ab initio mundi: esurivi enim, ei dediiih milii manducare. Nam qnia ipsuin regnum aeterni vita est, paulo post consequenter idem Dominus ostendit dicons: Ibunt illi in combustionem œternam, justi autem in vitam œternam (Matth. xxv, 34, 35, 46). Peregrinatio per fidem in huc vita. Hanc vitam donec apprehendamus, peregrinamur a Domino; quoniam per fidem ambulamus, rton per speciem. Ille quippe ait, Ego sum vin, veritas et vita. In fide nobis via est, in specie autem veritas et vita. Videmus nune per speculum in œnigmate, et hæc est fides: tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) et illa erit speeies. Item dicit, In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris: haec via est, ubi ex parta scimus. Sed paulo post dicit, cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, tit impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 16, 17, 19): illa crit species, quando in ista plenitudine, cum venerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur (I Cor. XIII, 10). Item dicit, Mortui enim estis, et vita.Matra abscondita eat cum Christo in Deo: haec est fides. Deindo subjungit, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. rit, 3, 4): illa crit species. Dicit et Joannes, Dilectissimi, nunc jam filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus: hæc est fides. Deinde subnectit, Scimus quia cnm apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti eat (I Joan.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
