# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 347.3.1-23

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 347.3.1 to 347.3.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/347.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/347.3.1

CAPUT III.— 3. Gradus ex Isaia septem comparanturadocto beatitudines Evangelii.— Beali enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v, 5). Ipsi sunt in cenvalle humiles, ipsi in tremore,cor contritum et humiliatum sarrificant Deo: unde ascendunt ad pietatem, ul non resistant volunlati ejus, sive in sermonibus ejus, ubi non capiunt sensum ejus; sive in ordinc ipso ei gubernatione creaturae, cum pleraque aliter accidunt, quam privata hominis voluntas exposcit: ibi quippe dicendum est, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Id. XXVI, 39). Beati enim mansueti, quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram (Id. v, £ ): non terr.m morientium, sed terram de qua dictum est, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Ab ista quippe pietate merebuntur scientiægradum, ut noverint non sohun mala præteritorum peccatorum suorum, de quibus in primo gradu poe. itentiæ dolore fleverunt, sed eliam in quo malo sint hujus mortalitalis ct peregrinationis a Domino, etiam cum felicitas sæcularis arridet. Nam ideo scriptum est, Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. i, 18). Beati enim lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Inde assurgunt ad forlitudincm, ut mundus cis crucifigatur, ct ipsi mundo, ut in hujus vitæ perversitate et abundantia iniquitatis charitas non refrigescat; sed toleretur fames sitisque justitiæ, donce ad ejus saturita tem veniatur in illa immortalitate sanctorum, et societate Angelorum. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur ( Matth. v, 5, 6). Verumtamen propter inquietudinem tentationum, et qnuod dictum est, Vœ mundo ab scandiatis (Id. XVIII, 7); si qua forte delicta minutatim furtimque subrepunt, quibus humana prxoccupatur infirmitas, consilium deesse non debet. Neque euim tantum potest in ista mortali vita ille fortitudinis gradus, ut qui cum astutissimo adversario continua certatione confligit. non aliquando feriatur: maxime per tentationes lingu;c, ubi si dixerit quis fratri suo, Fatue;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
