Latin
348.3.1 to 348.3.31
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 348.3.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Timore Dei fortitudo vera comparatur. Timor charitate pellendus non vanitate. Non dubito, dilectissimi fratres, insitum esse cordibus vestris timorcm Dei. quo ad veram et solidam fortitudinem perducamini. Cum enim fortis ille dicatur, qui neminem timet; perverse fortis est, qui. primo Deum non vult. timere, ut timendo audiat, audiendo diligat, et diligendo non timeat. Tunc erit vere fortissimus, non superba duritia, sed scura justitia. Sic etiam scriptum est, Timor Domini, spes fortitudinis (Prov. XIV, 26). Cum enim timetur paena quam minatur, discitur amari praemium quod pollicetur: ac sic per timorem poenae bona vita retinetur; per bo. nam vitam bona conscientia comparatur, ut per bonam conscientiam nulla poena timeatur. Quapropter discat timere, qui non vult timere. Discat ad tempus esse sollicitus, qui semper vult esse securus. Ut enim dicit Joannes, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18 ). Dixit sane, et veraciter dixit. Si ergo habere non vis limorem, prius vide utrum jam perfectam habeas charitatem, quae foras mittit timorem. Si vero ante istam perfectionem timor excluditur, superbia inflat, non charitas aedificat. Nam sicut in bona valetudine fames non fastidio, sed cibo pellitur; ita in bona mente timor non vanitate, sed charitate pellendus cst. CAPUT II. —i. Timore carere, qua dilectione contingat, discutiendum. Discute itaque conscientiam tuam, quisquis timere jam non vis. Noli superficiem compalpare, descende in te, penetra interiora cordis tui. Rimare diligenter, utrum nulla ibi vena venenata tabificum amorem sæculi sugat et sorbeat, utrum nulla carnalis voluptatis movearis et capiaris illecebra, nulla inani jactantia tumidus extollaris, nulla cura vanitatis exæstues: audeas nuntiare purum ac liquidum te videre, quidquid latebrarum in conscicnlia perscrutaris, a factis, a dictis, a cogitationibus pravis;