# Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 348.3.32-51

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, 348.3.32 to 348.3.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/348.3.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iiii-de-diversis/348.3.32

si jam iniquitatis diligentia uon fatigat, utrum æquitatis negligentia nulla subrepat. Si hæe ita sunt, recte gaudes, gaude esse te sine timore. Excluscrit autem eum charitas Dei, quem diligis ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente tua. Excluserit eum et charitas proximi, quem diligis tanquam te ipsum: et ideo pro illo satagis, ut etiam ipse tecum ex toto eorde, ex tota anima, ex tota mente diligat Deum; quia non aliter recte diligis et te ipsum, nisi quia sic diligis Deum, ut non propterea minus eum diligas, quia converteris vel ad te ipsum. Si autem quamvis intra te ipsum nulla irritaris cupiditate 1 ( quod quidem de se quis audeat gloriari? ), tamen si te ipsum in te ipso diligis, et de te ipso tibi places, hoc ipsum vehementius timere debes, quia nihil times. Non enim quacumque dilectione foras mittendus est timor, sed recta dilectione qua tota diligimus Deum, et propterea proximum, ut sic et ipse diligat Deum. Se antem in se diligere, et sibi placere, non est justitiæ charitas, sed superbiae vanitas. Ac per hoc Apostolus justa reprehensione percussit se ipsos amantes et sibi placentes (U Tim. III, 1-5). Perfecta ergo chariMas forat mittit timorem. Sed ea dicenda est charitas, quæ non est vilitas. Quid autem vilius quam homo sine Leo? Ecce quid amat, qui se ipsum non in Deo, sed in se ipso amat. Recte huic dicitur, Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20 ). Quia enim altum sa-. pit, et ideo non timet, utique peruiciose non timet, qui non in solido collocatur, sed flatu superbiae ventilatur. Neque uiitis I et pius est, qui se ipsum in se ipso amat et laudat: sed elatus et ferox, non novit dicere, In Domino laudabitur anima mea;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013e/stoa0040.stoa013e.opp-lat1.xml.
