Latin
348.3.52 to 348.3.68
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 348.3.52-68
Unproofread scanNot analysed yet
audiant milea, et jucundentur (Psal. XXIIII, 3). Quid enim boni amat, qui forte hoc ipsum propter hoc ipsum ama nibil timere? Potest enim hoc sibi persuadere, noa sanitate, sed immanitate. Verbi gratia, est aliquis audacissimus latro, quanto perverse fortior, tanto periculose crudelior, qui propter ipsum amorem suum quo amat nihil timere, ingentia facinora moliatur, ut quod amat exerceat, et exercendo corroboret: quanto ejus fuerint majora commissa, tanto major erit non timentis audacia. Non hoc ergo pro magno bono amandum est, quod et in homine pessimo inveniri potest. Epicurei et Stoici carere timore amant, sed perverse. Quapropter irridendi sunt hujus mundi philosophi, non solum Epicurei, qui etiam ipsam justitiam venalem habent, carnalis pretio voluptatis. Dicuntenim propterea sapientem, justum esse debere, ut vel acquirat, vel teneat ex corpore voluptatem. Nam et hi fortissimos se jactant, et nihil omnino timcre se dicunt: quia nec quidquam Deum res humanas curare arbitrantur, et consumpta ista vita nullam postea crodunt futuram; et si quid eis adversitatis in hac ipsa contingit, eo se munitos existimant, quia corporis voluptatem, cum eam in ipso corpore tenere non possunt, possunt tamen animo cogitare, et ea cogitatione sese oblectando, corporalis voluptatis beatitudinem, etiam contra corporalis doloris impetum custodire. Numquid non et apud istos dilectio foras mittit timorem? Sed dilectio sordidissimae voluptatis, imo dHectio turpissimæ vanitatis. Nam cum ipsam voluptatcm de membris corporis irruens dolor excluserit, per falsam ejus imaginem in animo vanitatis remanebit. Quae vanitas tantum amatur, ut cum eam vanus homo totis viribus cordis amplectitur, etiam doloris sævitia mitigetur. Non soluin ergo isli deridendi sunt, sed etiam ipsi Stoici. Nam istæ duae sectae Epicurcorum et Stoicorum, sicut in Apostolorum Actibus legimus, adversus lumen Pauli nostri fumos suos ausæ sunt jactitare (Act.