Latin
348.3.92 to 348.3.101
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 348.3.92-101
Unproofread scanNot analysed yet
sed eum qui habet potestatem et corpus et animam in gehennam ignis occidere (Luc. XII, 4, 5). Est autem alius timor Domini, castus, permanens in sæculum sæculi (Psat. XVIII, 10). Non ergo eum perfecta charitas foras mittit, alioquin non permaneret in sæculum sæculi: nec frustra, cum diclum esset, Timor Domim, additum est castus; atque Ita conjunctum est, permanens in sæculum sæculi. Q uare, nisi quia ille timor, quem foras charitas mitlit, propterea pungit animam, ne amittatur aliquid, quod in creatura diligitur, vel ipsa salus et requies corporalis, aut aliquid tale post mortem? Propterea enim timentur et apud inferos poenæ et dolores ac tormenta gehennarum. Cum vero cavet anima, ne Dcus illam desertu deserat, timor est castus permanens in sæculum sæculi. De quo latius dicerem, nisi sermo jam longior et meis senilibus viribus, et vestræ fortasse satietati parcere cogeret.